# Observationes anatomicae. Paris 84-2

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/84-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/84-2

legerit de natura arteriae in opusculo contentam, de natura partium similarium, atque communium corporis humani à me conscripto, quod propedien editurus sum. Quod autem nulla arteria ad sinus membranę perueniat ita sensibus manifestum est, vt ne verbum quidem de re ista dici debeat. Quare his ita constitutis colliges primam anatomico rum arteriam minimè ad sinus durae meningis pertinere, secundam verò à me non reperiri, multoque minus lateralibus sinibus vniri, tertiam praeterea adesse, atque distribui ea ratione, quae à me dicta, atque descripta vltimo in loco est, quartam atque vltimam eam esse, quae à me secundo in loco est enumerata, quęue dispergitur per ipsam membranam. Arteriam αυράτὴ in lumborum regione diuidi in duos ramos insignes notato, quod omnes asserunt, non in illa quidem parte vnde incipit os sacrum, sed in ea praecipuè, in qua est ligamentum cartilagineum, quo tertia & quarta vertebra lumborum, colligantur, veluti etiam vena non di NEVNIS uiditur in principio ossis sacri, sed penitus supra corpus quartae lumborum vertebrae. Prosequaris dein de hos ramos insignes arteriae quousque ad inguina pertingunt, ibique videbis propaginem ab alterutro ipsorum ortam satis insignem, quae cutim petens non solùm partes cutaneas, quę ad pubem, sed etiam illas, quae ad ilia & abdomen pertinent fouet. Hanc ab anatomicis neglectam scias. In reliquis arteriis, quòd aut nouitate, aut alia de causa, tuis auribus dignum sit, nihil dicendum habeo.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
