# Observationes anatomicae. Paris 84

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, VCVDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/84

Doleo, & mirum in modum doleo, quòd diuinus Vesalius, quem amo, atque vti praeceptorem colo, venerorque, aliquando dum acrius accusat Galenum ac alios anatomicos, ipse erret, quod ipsi accidit in vasis describendis, quae ad sinus ipsius membranae durioris cerebri pertingunt. Nam accusat Galenum, ac reliquos anatomicos, qui non viderint sinus dictos pulsantes, cum illud manifestissimè faciant. Deinde non inuenerint arterias vnà cum venis ad eosdem sinus pertingentes. Quo rum vtrumque mihi videtur aliquantisper ab histo riae veritate recedere. Nam quamuis sinus & mem brana pulsent, non id tamen faciunt alia ratione, quàm quod disseminatas arterias, atque eas frequentes per ipsius substantiam habent. Rami enim arteriae sunt in causa, vt tota membrana pulset, ipsaque agitata, causa quoque est vt agitentur sinus. Possumus etiam & adiungere, quòd haec durior membrana pulsat, quia infinitas aliquot in locis habet subiectas arteriolas per tenuem membranam disseminatas, quarum motu agitatur. Huic rei argumento est, quoniam substantia ipsa sinuum pulsationi Dieted by Google sationi inepta est, & quamuis concedamus arterias (quod ipsi sensui repugnat neque concedendum est) desinere in hos sinus, tamen quia ipsorum substantia, vt dixi, non est apta pulsationi, nam venae substantia fermè est, ideò non potest pulsare. Quòd si fieret, sequeretur etiam venam cauam cum cor adiunctam habeat ac conatam pulsare. Item & arteriam venosam, quae tamen vasa non pulsant. Sciasque omnes rationes, quae pro astruenda hae opinione adduci possunt, esse leues, vt facilè cognoscere poterit, quicunque disputationem illam

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
