Latin
87
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 87
Unproofread scanNot analysed yet
Sed fortasse dixerint, neruus hic statim cum extra membranam est, antequam ex caluaria prodeat in duas partes diuiditur, quarum vtraque per proprium foramen delata haec tertium, illa quartum par edit. In neruorum paribus distinguendis foramina caluariae, mea sententia, non sunt obseruanda. Quoniam si hoc esset, cum per vnum atque idem foramen secundum par, &tertij portio, &totum quartum, &octauum quoque ad oculum ferantur, omnes hos neruos vnum par esse sequeretur. Nam si haec duo paria sunt, quia per duo foramina, haec quoque quatuor vnum sunt, quia per vnum foramen ducuntur, quod minimè dicendum est. Sed potius distinctionis occasio prouenit ab origine atque vnione, vel diuisione intra membranas facta: quibus addatur etiam earundem membranarum meatuum vel foraminum vnitas. Quod si dictae diuisioni extra duram membranam factae, obstinatè quis adhuc haerere voluerit, atque ideò distinguere: addas tu neruum hunc non in duos distingui, sed in tres potius, videlicet in vnum, qui ad oculum: in alterum, qui ad faciem, atque vltimo in tertium, qui ad linguam &ad caeteras partes, quas audies, fertur, quae manifestissima diuisio est.