# Observationes anatomicae. Paris 88-2

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, ANATOMICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/88-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/88-2

ANATOMICAE. mixto internam narium, atque ossis spongiosi tunicam efformat. Tria autem notanda sunt: Primum, quòd duae istae vltimae fibrae solent esse aliquando tres, & aliquando vna tantùm: Secundum, quòd minor ista pars, quae nunc descripta est, quanuis sit pars primae propaginis dictę tertij paris, solet tamen aliquando oriri distincta vsque à prima totius paris origine, distinctaque semper manet ab altera parte, etsi per idem foramen feratur, eademque tunica vestiatur. Tertium notandum est, quòd ab hac eadem propagine cum per transuersum declinat inter dictos musculos aliquot tenuissima capilamenta disseminatur per pinguedinem, quae tunicam visorij ambit, quorum quaedam iuxta neruum ipsum percurrunt vsque ad duram ipsius oculi tunicam. Haec de prima tertij paris propagine dicta sint. Secunda terrij paris propago, vel truncus pluribus ex fibris, veluti neruis constans ad foramen proprium peruenit contentum in osse cunei formi sub rima vel foramine secundi paris vocato, per quod satis crassa, ac insignis, pluribusque membranis inuoluta, & pinguedine latens propago haec procedit anteriora versus & simul per rimam quandam in oculi orbita satis conspicuam inter cunei tormę & maximam malarum os iuxta extremos maxil lares contentam. Quandiu autem in hac rima latitat plures neruulos de se in temporalem musculum mittit, atque facto veluti reticulo quodam ex pluribus fibris ted by ascendentes arteriolas amplexatur, quae per palatum, narium cauitatem, malasque, & per musculos ibi latentes disseminantur, ac deinde ab eodem reticulo aliquot minimos neruulos ad oculorum sedem distribuit. Postea ex hac rima exiliens propago in oculi orbitam, latensque sub duplicato illo osse, quod suturae speciem ementitam exprimit, ad eiusdem orbitae ambitum inferiorem, & ad foramen in malarum osse maximo contentum peruenit, indeque egreditur vnà cum arteria, quam sepe ac saepius huic neruo attensam reperi, & disseminatur per omnes faciei musculos.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
