# Observationes anatomicae. Paris 88

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/88

Si ergo diuiditur in tres neruos, & per tria foramina elabitur, ex caluaria tria erunt proculdubio paria: tertium nempe, quartum, & quintum, quod minimè concedendum est, si quintum illud esse volumus, quod ad aurium labyrinthos fertur. At mi Petre in hoc controuersia non consistit. Quoniam facilè meum hoc ius illis cederem, dum haec duo paria facientes rectè vti diuaticantur, describerent. Sed cum hoc minimè faciant de iure suo, quodcunque fuerit disturbati cedant velint nolint, atque vti hoc par tertium disseminetur, audiant. Tertium igitur par satis ampla origine vltra secundam exortum à media fermè ipsius cerebri basi multis ex partibus simul tamen iunctis constans, atque ad latus ossis declinans, in quo glandula continetur, duraque membrana vnico ductu perforata, in medium fermè plexum retiformem in animalibus, in quibus adest, incidit, vel in coniunctionem duorum illorum sinuum membranae durae, qui in basi capitis ad sellam vniuntur. Hoc par cùm extra membranam est, statim in tres propagines diuiditur. Quarum illa prima est, quae ad anteriora diuertens vnà cum secundo pari, & cum quarto & octauo, vel si de more aliorum loqui voluerim, vnà cumsecundo pari, & cum propaginibus minoribus tertij, & quinti paris transit per foramen secundi in illam, quae oculum continet cauitatem. Quo cùm peruenerit reliquis cum neruis & arteriolis venulisque ligata statim in duas partes scinditur: quarum maior ac crassior supra par secundum per oculi partem elatiorem serpens inter periostium ac pinguedinem, qua musculi oculum mouentes plurima teguntur vsque ad palpebrae superioris terminum procedit, ibique manifestè in duos surculos diuisa (quanquam diuisio haec in primo statim exordio latens inceperit) in alterum, qui exteriorem angulum respicit, & per proprium canalem, vel foramen aliquando osseum in supercilio ad frontem ascendit. In hoc deceptus est diuinus Vesalius ratus esse germen minoris propaginis tertij parit. In alterum verò surculum, qui internum respicit angulum, quique propè dictum angulum egreditur in musculum oculum claudentem & in frontis musculos disseminandus. Hic autem surculus insculptum aliquando canalem per quem feratur habet in ambitu osseo, aliquando verò non. Minor praeterea in superioribus dictae diui sionis pars ab eodem secundi paris foramine procedens, inter ramum primum & secundum eiusdem paris secundi sub musculo, qui attollit oculum sursum, & sub illo, qui attollit palpebram quasi per transuersum lata, ad eam cauitatis regionem accedit, quae respondet angulo oculi interno, cumque illuc peruenerit comite sibi adiuncta arteria, quae è caluaria vnà cum visorio neruo egressa erat, & vena quoque, quae ab eiusdem anguli exterioribus venis in cauitatem prodit, in duas fibras diuiditur, quae quidem perforato osse ad duram membranam vbi co lum in interna capitis cauitate vestit, feruntur & per illam disseminantur. Membrana autem ipsa per meatus, ac suturam colatorij permeans neruo admixto

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
