# Observationes anatomicae. Paris 89

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, ANATOMICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/89

Sed antequam per foramen dictum ad faciem egrediatur, neruum producit, qui in partes oculum inferiorem ambientes distribuitur, deinde nouum alium dum prope dictum foramen est, antequam elabatur, producit neruum, qui tendens versus angulum exteriorem orbitae, ruptoque osse descendit ad cauitatem illam vacuam, quae in maximo malatum osse latitat: atque membranae illam cauitatem vestienti implicatus, vnà cum arteriola quadam sibi aliquando distributa recurrit versus angulum internum & nares sub foramine dicto repens, per quod eruptura est ipsa propago maior. Cùm igitur neruus hic per cauitatem dictam lapsus ad nares peruenerit, perforato iterum osse partim inseritur in membranam intimam, quae extremas nares illinit, partimque radices dentium anteriorum petit. Hoc ignorarunt anatomici cùm distributionem hanc minori tertij paris propagini adscribant. Ipsa autem propago dicta Dioigted by Google dicta ex foramine praeterea erumpens per faciem distribuitur, vt ab aliis traditum est.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
