Latin
90.5 to 90.9
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 90.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Notandum autem est, quòd ab isto quarto neruo antequam maxillam ingrediatur, solet oriri neruulus quidem validus, qui lon gus admodum, ac gracilis sub maxillam serpit, donec inseratur in quartum maxillę musculum, qui os aperit, &in illos quoque, qui sub mento positi, partim in os hyoides, partim in linguam inseruntur. Quintus neruus praedicto quarto aliquantisper minor (quanquam maior aliquando etiam reperiatur) per musculos latentes in ore transiens ad linguae latus infernum peruenit, atque in totam illius dimidiam partem inseritur vsque ad superficien superiorem. An verò tunica, vel crusta ipsius linguae exterior ab his neruis fiat, adhuc cognoscere non potui. Ab eodem praeterea confinio, vbi quinque hi nerui à tertio trunco dicto oriuntur, rres aut quatuor alij neruuli deducti distribuuntur per musculos in ore latentes. Haec vera est mi Petre tertij paris in vno quoque latere distributio, multo longoque labore, ac studio à me cognita, quam nullus vnquam assequetur, nisi studium idem, ac diligentiam cum labore iunctam adhibeat, simulque etiam calear mechanicam secandi peritiam, sine qua anatomicus quicquam praestare nequit. Nam solent aliquot anatomici dissecto neruo quodam, eodemque tracto inspicere an aliqua simul moueatur pars, cumque vident tres, aut quatuor simul moueri colligunt in has omnes dictum neruum inseri, cùm tamen satis commodè fieri possit, quod aliquot ex his moueantur, quia sint colligatae quadam alia ratione cum illa parte, in quam solam neruus inseritur, atque ideo ad moum istius moueantur, cum tamen neruum non admittant. Accidit quoque, quod nerui membranis aliquot in locis obuoluantur, quae multas etiam alias partes colligent, vnde fit, vt tractis neruis omnes illae partes consentiant dictarum membranarum, ergo cum tamen neruum communicatum minimè habeant. Quamobrem opus est, cum anatomicus sit artifex sensatus, vt ad extremum vsque prosequatur neruos ipsos, atque omnes minimas particulas, si voluerit certam ipsarum insertionem, ductumque co gnoscere, quod sine labore, aut studio, aut, vt dicebam, sine peritia mechanica fieri non poterit. Sed ad quartum par reuertamur.