Latin
92.6 to 92.7
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 92.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm igitur ad tympanum descenderit neruus, aperto iterum canali proprio arteriae comitis partem emittit membranae, quae vestit tympanum distribuendam, ac partibus reliquis ibi contentis, ipseque neruus adhuc integer cum reliqua arteriae parte, quasi peracto semicirculo, ac circum lustrata fenestra ouali ipsius tympani manens semper in suo canali, ac ad posteriora magis reflexus per os mammillate vocatum aliquantisper currit, ac tandem peruenit ad illud foramen, quod medium est inter bases mammillaris processus &calcaris. Sed antequam egrediatur comitem dimittit arteriam, quae per os labens in alteram, ac oppositam partem in cauitatem caluariae, perforato eodem osse petroso elabitur. Nam facie anteriori ossis petrosi ingressa erat canalem nerui, in posteriore verò ex osse egreditur. Neruus igitur hic dimissa à se arteria, vni cus semper existens dicto ex foramine elabitur, perforatisque quibusdam carnosis partibus, quę mammillari processui hęrent, sub auriculae radice ad anteriora serpit, cumque ad maxillam venerit in plures distinguitur ramos, quorum primus, atque omnibus infes rior, permaxillam diductus inseritur partim in masiterem, partim etiam in illum qui ex panniculo carnoso (vt aiunt) factus primus inter mouentes faciem numeratur.