Latin
ANATOMICAE
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 94
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde descendens ramum alium ad musculos laryngis transmittit, ad illos praecipuè, qui internam laryngis cauitatem occupant, hi sunt, qui quartum par efficiunt, quinto in loco enumeratum. Aliquot etiam tenues ramulos quandoque geminos, quandoque verò plures à dicto seiunctos, ad faucium musculos transmitit, sed ex his insigniorem in musculum à larynge ortum, gulamque ambientem propagat. Quod autem reliquum est istius nerui sub subiugulali vena, atque soporali arteria latens ad inferiora descendit. Verum vnum notetur, quod maximi momenti est in hoc sexto pari, quòd tunica, vel membrana illa, qua vestitur, dum perforamen elabitur, aliquando manifestè absorbens aliquot fibrellas istius nerui, aliquando etiam immanifestè, cum extra caluariam est, producit quodam corpus oblongum oliuaris figurae, aliquando simplex, aliquando geminum in vtroque latere, quod colore carneum videtur, at substantia nerueum durumque admodum est. Hoc corpus oliuare in quandam desinit fibram nerueam, quae per ceruicem declinans propaginibus quibusdam neruorum, qui à ceruice oriuntur, à primo scilicet, &secundo pari, &quarto, &quinto, &sexto, vel à primo, secundo, quinto, sexto, &septimo compulata est, &veluti reticulum, aut complicationem quandam efformat, quae per totam ceruicem in vnoquoque latere anteriori descendit, atque in ista complicatione noua alia corpora oliuaria aliquando concrescunt, incerto tamen numero, quae nulla alia substantia quàm neruea, &quasi in calum concrescente constat. Cùm ego primus talem neruorum compulam obseruarim, primus quoque nomine imposito plexum sexti paris appellabo, à quo plexu plures nerui ad cordis basim feruntur, vt suo loco dicam, atque ab hoc eodem saepe ac saepius neruus, qui ad septum transuersum fertur, in vtroque latere ortum ducit: quanquam incremenrum accipiat majus à quinto &quarto pari neruorum ceruicis. Ab hoc item plexu principium ducit neruus ille, qui descendens per thoracem iuxta costarum radices ad messenterij origines venit, quanuis addat. Vesalius, quòd dictus neruus principium ducit à propagine transmissa ad primam thoracis vertebram a neruo magno sexti paris per iugulum descendente. Sed relicto hoc plexu, ad ramum sexti paris maiorem reuertamur: in quo praeter illa, quae optimè à maximo anotomicorum magistro dicta sunt, illud quoque notandum est, quòd cùm in sinistro latere infra caput arteriae deorsum flexae venerit, producta propagine recurrente, quae aliquando multiplex est, adhuc aliam parùm infra producit, quae reflexa ad corpus venae arterialis ad plexum quendam neruosum sub basi cordis contentum fertur. De quo solo loco dicam.