Latin
95.4 to 95.6
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 95.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vnum adhuc superest neruorum par ex iis quae à cerebro vel medulla intra caluariam oriuntur, quod à diuino Vesalio ob modestiam ne numerum ab aliis anatomicis positum &confirmatum turbaret, pro distincto pari non est propositum, sed pro minori propagine tertij paris enumeratum. Quae si ita descripta esset ab ipso, vti in homine reperitur, à me etiam probaretur: sed quoniam nihil commune habet cum tertio pari, &à regione cerebri valde distante ab origine tertij oritur, deinde etiam quia plurium propaginum tertij paris à me facta est mentio, ideò ne nouam pariam confusionem, elegi pro octauo pari numerare, cum extra seriem omnium aliorum nascatur, eoque audacius à Vesalii placito declino, cùm ipse quoque in eo describendo neruo ab historia naturali diuertat. Octauum igitur par neruulo perexiguo oritur ab infima &posteriori sede vel basi illorum cerebri processuum, qui nares ab anatomicis vocantur. Neruulus hic inde ortus ad latus basis ipsius cerebri veniens, atque in dura membrana latitans ad anteriora fertur, secundum illam regionem, per quam ex dura membrana egrediuntur secundum, &tertium, &quartum neruorum paria.