# Observationes anatomicae. Paris 96

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, ANATOMICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/96

Itaque neruulus hic indicta membrana latitans peruenit ad foramen secundi paris, illudque penetrans in cauitate oculum continente, totus inseritur in musculum quintum in angulo interno collocatum, qui ad trochleam cartilaginosam reflexus, oculum ad angulum internum in gyrum trahit. Et veluti anatomicorum nemini haec quinti musculi positio & insertio patuit. Ita neque istius nerui ortus, ac implantatio potuit patere. Haec satis sint inter illa, quae ad origines neruorum mollium pertinent. In medulla spinali illud notato, quòd quamuis anatomici omnes ferè asserant in exitu caluariae eam esse pleniorem, ac crassiorem: deinde sensim & sen sim vsque ad extremum ossis sacri semper attenua ri, in illis tamen partibus, à quibus oriuntur magni nerui crassior, ac plenior est, quam in reliquis inferioribus, aut superioribus. Nam in illa parte, quae continetur ab vltimis verrebris ceruicis, quaeue origo & magnorum illorum neruorum, qui per brachia feruntur pleniorem proculdubio medullam reperies ac crassiorem, quàm in partibus paulò superioribus aut inferioribus. Ita quoque in lumbis crassiorem eam partem medullae inuenies, à qua maximi illi nerui oriuntur, qui ad crura descendunt, non autem tenuiorem, quam sit in regione superiori dorsi vel thoracis. in Peritonaeo vnum natant anatomici, quod simplicissimum sit corpus nullasque fibras habeat: quod dogma historiae repugnat. Nam quanuis carnosas non habeat, aut neruosas ita inter se distinctas, vt primo aspectu statim sensum feriant: tamen si parum ipsius tella distrahatur, disrupta aliquantisper textura, statim omnium generum fibrę apparent.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
