# Observationes anatomicae. Paris 97.1-4

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 97.1 to 97.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/97.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/97.1

Praeterea in omento vix tantum eleuato in humano cadauere, ita apertè apparent fibrae, vt nihil apertius: at hoc peritonaei propaginem esse nemo negabit, cumque à simplicissimo corpore compositum nullum prouenire possit, nisi aliud addatur: sequetur, quod si in omento compositio fibrarum adest etiam in peritonaeo, à quo oritur, saltem latitat. Aliud addebatur à diuino Vesalio, quòd in peritonaeo foeminarum non adsunt ductus illi, aut meatus ad inguina, qui sunt in viris (de illis loquor, quae vasa seminaria ambiunt) at contrarium ego reperio, nam in foeminis quoque sunt, & deferunt crema steres vteri ad pubem ipsam, vt suo loco dicetur, & adsunt suspensorij musculi, & foramina illa in chordis musculorum obliquè descendentium veluti etiam in viris ipsis, cunctisque qui diligenter ea loca inspexerint patere possunt. Quae nisi adessent, foeminae herniosae nunquam euaderent, quod genus morbi saepe & saepius ita patiuntur, vt intestina copiosissima in ingnem descendam, ipsęque per sectionem antiquorum etiam testimonio sanentur. Quòd indicat easdem vias in illis reperiri, quae & in vitis. Circa peritonaei ortum in hanc communem sententiam anatomici veniunt, quod ipsum oriatur à ligamentis quę lumborum vertebras compulant: ego verò geminum principium illi ascribo, vtrunque scilicet mesenterij exordium. Nam à plexu illo nerueo gemino, & non aliunde oriri mihi videtur. De hoc autem principio nerueo mesenterij dicam suo loco. Quae verò me mouer ratio haec est: Quoniam dum separo peritonaeum ab omnibus partibus exterioribus, ipsum integrum totum se iungo à vertebris lumborum & ab illarum ligamentis, ita vt manum aut digitos à lumbis dextris ad sinistros sub peritonęo transmittere possim. At principio vtrique mesenterij ita annexum est, vt integrum inde auelli minimè possit. Tu videbis, iudexque eris in re tamen quae non magni momenti est, quoniam hoc facilimè illis etiam concedo ac dono.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
