# Observationes anatomicae. Paris 99.1-4

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 99.1 to 99.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/99.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/99.1

Nam in hoc duo cognoscimus, primum scilicet tellam ipsam variis filis rectis, transuersis, & obliquis optimè textam. Secundum autem, partem illam vilosam, quae filamenta habet ac fibras à centro ad superficiem ductas. Si igitur ex hoc panno fieret canalis, atque texta tella exterior esset superficies, huius proculdubio partis fibrae omnium generum essent, villosae verò partis internae, neque re ctae, neque obliquae, aut transuersae: sed à centro ad circunferentiam ductae viderentur. Ita quoque in hac, quam dixi crustam, meatus vel breuissimae fibrae feruntur à centro ad circunferentiam, vel ab intima superficie, qua respicit cauitatem ad superficiem exteriorem, qua connascitur cum vera neruo sa à me dicta. Talis compositio vel substantia gemina interioris tunicae ventriculi manifestè apparet in brutis animalibus, vti in boue, & cane, atque in hominibus etiam manifestissimè, si aliquantisper per elixationem ventriculum coquamus. Nam in crudo nimis difficilis est ista separatio, in semicocto autem crusta haec dicta tota optimè separari à neruea tunica potest, veluti si distinctum esset inuolucrum. Sciansque hoc ita se habere, certamque hanc esse dictae tunicae compositionem. Quòd si à me quaeras, cur natura in crustarit internum ventriculum hac villosa tunica, quanuis hoc minimè à praesenti instituto requiratur (de vsu enim partium non tracto) tamen vt tibi satisfaciam respondeo, nij quòd ad eundem vsum instituta est, cui & huic similis in tota lingua inseruit. Nam linguae superficies simili crusta vestita est, quae quasi villis constat. Primò, vt asperior & minus lubrica, qualis est neruosa superficies facilius arrepta cibaria ac liquores contineat, & per os ipsum obuoluat: deinde vt humores facilius imbibiti per meatus dictae crustae recta ferantur ad veram linguae superficiem. Haec enim veluti spongia est, quae foramina omnia versus substantiam linguae conuersa habet, quaeue succo gustabili turgens recta statim illum transmittit ad intimam ac lenem eiusdem linguae superficiem.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
