# Observationes anatomicae. Paris 99.5-8

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 99.5 to 99.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/99.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/99.5

Postremò inseruit crusta haec, veluti si stupa vel gossipium ob turclam impositum esset, ne in longa elocutione, aut perpetua comestura, tandem callosa aut durior fiat linguae superficies, in qua summa requiritur mollitudo, si statim saporis sensus excitari debet ob vitam hominis seruadam, ne noxij succi ipso minimè conscio in ventriculum ferantur. Ita quoque & in ventriculo adest, ne à plurimo ingesto cibo, potumque, ac diutius inibi conten to callosior tandem & densior fieret neruea illa tunica, atque ne inde capillamenta venarum, quae pro sugendo chylo ita necessaria sunt, occecarentur. Nam dubium non est quin dum chylas conficitur in ventriculo sensim etiam a venis eiusdem, quae porta hepatis sunt, aliqua ex parte sugatur: aliter citissimae refectiones, quae vino odorato, iusculisque, atque eiusmodi aliis alimentis fiunt minimè constarent, si nihil sugerent venae ipsius ventriculi. Itaque si dictae venae sugunt, neque immeditate cibaria tangere debent, ne temporis successu callosiores factę obcecentur meritò tunica ista spongiosa veluti, ac villosa apposita est, quae prior sua raritate chylum & humorem suctum recta subministret venis ipsis sugentibus. Tertiò etiam dum haec tunica neruea ventriculo se ipsum contrahente cibum colligit, minimè requirit lubricam superficiem ne cibus facilè labatur, ideò crusta huiusmodi apposita est ad moderatam quandam retentionem. Ista autem circa internam ventriculi tunicam satis sint. Exterior eiusdem tunica tota carnosa est pluribus fibris, iisque carneis constans. Nam tota ab ore superiori ad pyloron vsque vestitur trant sis, ita inuicem contextis, vt ex illis solis tunica sta videatur: quae fibrae statim detracta tertia, quae à pe ritonaeo nascitur tunica, apparent & carnosae, sub quibus aliud genus continetur, quae obliquae sunt, carnosae quoque ac satis crassae, quae ortę à regione circa os elatius, atque ab illa dorsi ipsius ventriculi párte, quae sinistra est, inde feruntur: aliquot quidem ex ipsis recta versus pyloron per dorsum eiusdem verriculi dextrum: reliquae verò, quę plures sunt, obli què ad fundum versus eundem pyloron descendunt.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
