Latin
i
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris i
Unproofread scanNot analysed yet
FALLOPPII ME DICI MVTINENSIS OBSERVATIONES ANATOMICAE, AD PETRVM MANNAM medicum Cremonensem. PARISIIS, Apud Iacobum Keruer, via Iacobaea, sub. Vnicorniis. CVM PRIVILEGIO. M multae eademque satis graues reperiantur causae, quibus scriptores ad edendos libros in lucem, quos priuatim scripserint impelli solent: gra vtilitas atque honor, quae uiores tamen duae, ad idem inducere homines valent, potißimum extant. Namque vtilitas (si priuata fuerit) ita scriptorum animos aliquando concitat, vt ipsi maioris, sed alioquin turpioris quaestis causa labores suos perunigent, eorumque vilem mercaturam faciant, non sine aliqua ipsius sapientiae, è cuius vberrinis fontibus scripta illa manarint infamia.