# Observationes anatomicae. Paris iii

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/iii

Ex horum tamen numero illos planè excipio, qui dura oppreßi paupertate, vt se ipsos, ac coniuges, liberosque honestè alant, quaestus hoc genus faciunt. Cum ij non solum non infami dedecore, sed maximo potius honore sapientiam ipsam afficiant, vtpotè illam, quae si animo disciplinarum ornamenta, corpori quoque alimentum, ac commodum praestare queat. Sin autem pu blica fuerit haec vtilitas, eo etiam magis scriptores vrget, vt publici commodi, omniumque hominum vsus rationem habeant: hique ab hac perciti, labores & lucubrationes suas perpendentes, saepeque ac saepius (vt dicunt) ad Lydium lapidem reuocantes, si illas reliquis hominibus vsui futuras omniumque auribus dignas esse nouerint, in vulgus libenter edunt, ne auari, vel illiberales erga genus hominum sint, neve esse videantur. Maxima verò, ac pro pemodum infinita est in hac re publicae existimationis vel communis gloriae vis, & efficacitas. Quoniam cum maior pars illorum hominum, qui plurimum lucubrantes aeterna mentis sensa & consilia scriptis explicare tentant, non solum pulcherrimis artibus, ac disciplinis ornatum, sed etiam optimis, & sanctißimis moribus fictum, atque ab omni vitiorum, praecipuè verò auaritiae & arrogan tiae labe carentem animum habeant. Cumque sibi nunquam tantum tribuant, quòd existiment ipsorum scripta eius esse auctoritatis, vt alios edocere valeant.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
