# Observationes anatomicae. Paris iv

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/iv

Ideo neque à priuata, neque publica vtilitate impulsi, suos libros non exponut: quòd si tandem eos aliquando edunt, illud profecto faciunt, primo vt omnibus aliis pateat, eos otiosam aetatem, & sine vllo labore quietam minimè traduxisse: deinde vt quae fuerint ipsorum studia, & quantum in in laborarint, profecerintve pariter indicent: sic aliquid quod laude, ac gloria dignum sit effecerint, vt inde honorem plurimum sibi acquirere valeant. Nam si ea, quae edita sunt, auribus doctiorum digna esse non sint reperta vituperium potius, quàm gloriam auctoribus suis pariunt. Quare qui honoris causa libros a iij ost edunt, hoc primum optimè animo voluere debent, praecipites istas editiones non esse vllam laudè ipsis allaturas: sed si talia, quae alios docere poßint, vna cum illis edita fuerint, haec ornamento ac summo decori ipsis erunt. Deinde timide quoque si tales fuerint libri (cum iudicio doctißimorum hominum eorum consilia pendenda exponantur) ipsos emittere debent.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
