# Observationes anatomicae. Paris x

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, x. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/x
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/x

Hinc enim colligenam diuinum hoc Vesalij monumentum perpetuò duraturum esse, neque vnquam ex animo, aut memoria posterorum elapsurum: meque vel quoscunque alios frustra enixuros, si vellemus eandem hanc prouinciam optimè, ac integerrimè administratam rursus aggredi. Quoniam alterum è duobus necessarium videbatur, aut vt eadem, & for tasse ineptius referendo, scripta nostra ne legerentur efficeremus, aut vt contraria, vel saltem ab iis, quae in eo volumine reperiuntur, diuersa tradentes, ab omnibus, & meritò irridemur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
