# Observationes anatomicae 1

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, ARTICVLI IN OMNES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/1

Hocque illud vnum est, quod aut me, aut alios anatomicos (quod magis arridet) decepit. Quare hoc ita constituto ab errore minimè vindicari possunt, qui asserunt os, quod à lambdoide sutura describitur, ex quinque, aut septem aliquando ossibus constare. Sępenumerò etiam miratus sum, quomodo fieri potuerit, vt proportio illa suturarum, ac prominentiarum capitis tradita à Magno Hippocrate ita probata sit ab omnibus anatomicis quorum ego notitiam aliquam habere potui. Quod omnes vno ore asserant, Quoties anterior capitis prominentia perit, perit & cornalis sutura. Dum perit posterior prominentia, perit quoque lamb doidis sutura. Cùm autem vtraque protuberantia deletur ambae etiam delentur suturae atque harum loco vnà reperitur, quae medium caput per longum, & altera, quae medium per transuersum secat, inuicemque se secantes κιασμὸν faciunt, quem nostri decussationem appellant. Quae opinio quantùm à vero declinet, omnes, qui vti ego feci, in hac re laborare voluerint, apertè cognoscere poterunt.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
