# Observationes anatomicae 100.1-4

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 100.1 to 100.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/100.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/100.1

Igitur cùm haec ego inuenerim, mirari desij, eoque magis, cùm causam, cur ita à natura formatum sit hoc os, optimè nouerim: quae à me alibi explicabitur, tibique in praesentia historia satis sit, quam veram procul omni dubio reperies. In femoris osse, & tibia, fibulaque nilreperi, quod multa dignum sit admiratione, in quo ego ab alijs anatomicis differam: Cum quibus etiam consentio, patellam cartilagineam penitùs esse, dum oritur animal, talemque pluribus mensibus permanere, atque osseam postea fieri & duram valdè, qualis in adultis apparet. In pede omnia ossa tarsi in ortu pueri, & ad plures menses etiam veluti carpi ipsius ossa, cartilagines sunt, excepto calcis osse, quod eo tempore nescio quid ossei in medio continere mihi visum est. Cur autem Natura ossa carpi, atque haec tarsi pariter priùs formarit cartilagines, quàm ossa, locus hic non requirit; vt ego indicem, cùm & vsus, & causas reliquorum ossium, de quibus loquutus sum, praetermiserim. Pedij prae tereà & omnium digitorum ossa supra, infraque, appendices habent. Excipiuntur extrema, quibus hęrent vngues, quoniam in superiori tantùm parte appendicibus praedita sunt. De sessaminibus, quod cartilagines sint, & perdurent vt plurimùm vsque ad consistentiae annos, exceptis illis duobus, quae in pede sub pollicis primum articulum reperiuntur, assero. Quoniam ea multò citiùs obdurescunt, & ossea euadunt. In vsu istorum ab aliquot anatomicis dissentio, sed de re ista in hoc libel lo minimè tractabo. In genere cartilaginum verarum, quae scilicet semper cartilagines remanent, pauca sunt, in quibus à reliquis anatomicis dissentiam, eaque potiùs vsum & collocationem, quàm naturam, aut numerum ipsarum respiciunt. Quare, vt ad ea, quae grauiora sunt deueniam, cartilagines praetermittam, hoc vno tantùm addito, quod nullus anatomicus hucusque ita descripsit asperae arteriae cartilagines, vt illas nosse, aut figuram, aut nexum ipsarum videatur. Sed de his ego suo loco dicam. Nihil, quod auribus tuis dignum sit, habeo in ligamentorum historia, quibus ossa inter se colligantur, eoque minùs, cùm quicquid ab antiquis, & quicquid à diuino Vesalio proditum est de ligamentis, si optimè, atque attentè legeris: totum veritati respondere inuenias. Quare ad musculos venio.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
