# Observationes anatomicae 105

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/105

Naturae quidem in palpebris fabri „ candis artificium inuenisse, riteque „ exposuisse (vt modò diximus) optimi, dissecandi professores visi sunt. Ego ve „ rò ipsis vtique omnia crederem, si mi „ hi ipsi magni anguli musculum exactè „ ac certè vidisse, persuaderem. At neque „ adhuc manifestè ipsum vidi: Et dum manuaria opera vitium illud, quod egilo pa vocant, curatur: locus ille non solùm „ plerunque exciditur verùm totum eti „ am adeò exuritur, vt à subiectis ossibus squammae exiliant. Neque tamen pro „ ptereà palpebrae motus vlla ex parte vi „ tiantur, quocirca res ista consideratio ne egere mihi videtur. Locus hic suspi „ cionem iniecit in animum, atque ita diligentem me fecit, vt tandem veritatem inuenerim, sed vide, qua ratione. Anno ab ortu Christi millesimo quingentesimo quinquagesimo tertio, quarto Calendas Ianuarias, dum hîc Patauij in publica anatome totus essem, Matthias Guttich medicus Germanus (vir non sosùm phlosophorum ac medicorum disci plinam, & latinae, graecaeque, ac hebraicę linguae cognitionem doctus, verùm etiam in penetrandis medicamentorum medullis per ignis vim, atque sublimationem vocatam ita excellens, vt omnes, quos ego adhuc nouerim, penitùs superet) ad mirabili quadam ratione Venetijs medi cinam faciens, ad me misit caput phocae in foro piscario emptum, detulit autem Rubertus Phinch tunc auditor meus, ac veluti filius amantissimus, qui postquam in excellentem Philosophum & medicum euasit, artem medicam nunc exercet summa cum laude & gloria apud Serenissimam Sarmatiae, vel Poloniae Reginam.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
