Latin
113
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 113
Unproofread scanNot analysed yet
Quintum addunt musculum, in quo, quid sibi velit doctus Valuerda, ingenuè fateor, ignoro. Id autem fortasse sit, aut quia nimis breui ora tione eum descripsit, aut quia Hispanicum dialectum non ita ego possideo, vti in eo intelligendo loco requiritur. Quare, vt vides, cùm omnes negligenter de his musculis tractarint, synceram ipsorum historiam, vti se habent, in humano oculo, sic habeto. Posteaque iunctis ad sydera palmis Deo Optimo ac Maximo, qui humanos oculos tam insigni magisterio ornârit, hymnum laudis canito. Sunt itaque sex numero in hominis oculo musculi à me explicandi, sique aperientem oculum elatagena adiungere voluerimus, septem numero erunt. Verùm hoc vltimo praetermisso, sex tantùm nos tractemus. Ex his quatuor sunt, qui rectis motibus praefecti, ita sunt collocati, eamque originem &inser tionem planè habent, quam reliqui anatomici adscripsere, quique si omnes simul agant, intro oculum trahunt &sistunt.