# Observationes anatomicae 116

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 116. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/116

Anatomici omnes, quatuor tantùm musculorum paria maxillae adscripserunt, quintumque ignorârunt, non sine magna Naturae contumelia: cùm tamen & perspicuum inter secandum sit, & proprius vsus ipsum etiam prodat. Minimè enim negandum est (nisi veritas ipsa sit iugulanda) quartum par musculorum à Vesalio descriptum os aperire. Temporales verò os claudere, & maxillam malis validè adstringere. Massiteras etiam tum stringere, tum ad latera maxillam diducere, vnde massiteres dicti sunt. Latentes quoqui in ore, cum à cauitate processe ali formis oriantur, & ad anteriora parùm decliues in maxillam interna in facie citra angulum inferiorem inserantur, productam maxillam retrorsum reuocare.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
