# Observationes anatomicae 12

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, NES ANATOMICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/12

Sed vnum hoc tibi promitto, me ibi esse verum appendicum vsum proditurum, quod à nullo, quantumuis docto anatomico, adhuc factum est. In ossium commissuris explicandis, scriptores parùm inter se concordes reperio. Neque eorum diuisiones aut classes, in quas officium compages disponunt, mihi arrident. Quoniam aliqua addunt, quae non sunt, & quędam alia, quae adsunt, praetermittunt: nec praetereà nuda capita proponunt, vnde diuisiones hae ortum ducant, quare ego, vt habeas, quid cum aliorum scriptis in hac re conferre possis, quandam partitionem subiungam, quàm octo annos ante in scholis meis auditoribus iam communicaui, ex hac cognoscere poteris, non solùm anatomicarum vocum, quae ad articulos pertinent vim, sed etiam veras ipsas differentias, quibus variae compaginum species constituantur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
