# Observationes anatomicae 125

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/125

Ab hoc igitur principio ortum, & gracile admodùm per cauitatem pterigoidis internę eius alae, vel lateri attensum descendit, ac desinens in tendinem nerueum, tenuest quidem, sed latiusculum, transit per mirabilem quandam rimam, quae in extrema dicti pterigoidis ala insculpta est, atque inseritur in cauitatem, illam palati partem, à qua gurgulio dependet. Munus istius paris est, quia reflectitur ad dictam rimam, vt sursum atque antrorsum quodammodò gurgulionem, & extremum palatum trahat. Sique ipsius alter tantùm musculus agit, opus est, vt partes dictas tra hat ad illum latus, in quo situs est. Secundum par neruoso itidem principio ab eadem propinqua parte, vnde primùm oritur, atque deorsum declinans ad faucium latera in partes, quae amygda las vocatas continent, inseritur, & quasi totam partem faucium lateralem, ac posteriorem amplectitur. Munus istius est, vt amygdalas sursum, ac ad latera trahat, totamque faucium cauitatem in diuellendo quasi dilatet. Tertium ortum ab ea parte, qua basis capitis ceruici iungitur, tenue admodum totam faucium posteriorem, ac lateralem cauitatem vestit, & descendens inseritur in hyoidis latera, & in primam cartilaginem laryngis, & aliquando in radicem linguae, obscurè tamen. Munus istius est, fauces angusta re, atque (vti opinor) ossae deuolutioni vel deglutitioni inseruire.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
