# Observationes anatomicae 126

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/126

Si quis etiam velit, poterit per me quartum linguae par his adiungere, cùm ad idem opus conferat, & quatuor faucium paria constituet, quorum duo ad dilationem, atque ob motum cibi vel humidi alicuius in vomitibus ad superiora propulsi, ne ad nares ferantur, sunt facti. Duo verò reliqui ad constringendas fauces, gutturque attollendum ob deglutitionem sunt destinati. Mi pater cùm obseruaris, certò sciO, quòd ita placebunt, vt si nihil aliud noui indicarim, tibi tamen hac vna in re satis superque satis factum esse fatearis. In musculis tamen laryngis quaedam etiam habeo, quae tibi communicanda sunt. Et primum circa proprios vocatos, in quorum primo pari atque secundo Galenus se ipsum decepit, ac simul etiam Vesalium, cùm in septimo de vsu part. cap. 11. & in lib. de dissect. organorum vocalium cap. 5. quatuor hos dicat esse musculos, quòd falsum est, non solùm in homine, sed in larynge etiam bouina, cùm vnum tantùm sit par, quod exortum à cricoide cartilagine in scutiformen inseritur. At prętereà excusandus est Galenus, cùm in libello de dissect. musculorum tacitè se ipsum castigans, pro vno pari tantùm numerarit.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
