# Observationes anatomicae 127

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/127

Quod in secunda aeditione minimè fecit Vesalius, neque Valuerda, qui cùm asserat tantam diligentiam ac studium adhibuisse, vnà cum ciue tuo Columbo, in indagandis laryngis musculis, non viderit se par vnum tantùm bis repetitum, pro duobus proponere (vnum etenim re vera est, non duo) neque pręterea animaduertit locum Galeni à me citatum: Verùm hi quoque excusatione digni sunt, cùm alios anato micos excusemus, à quibus maiores adhuc errores, quàm hi sint, patratos videmus. Nescio autem, quò oculos intentos habuerit Ciuis tuus, atque simul idem Valuerda, dum musculos laryngis simul dissecarent. Asserit enim hic in opere Hi spano nunquam in conspectum ipsorum venisse quintum par musculorum inter proprios laryngis à Vesalio descriptum, cùm fortasse nullum aliud isto magis pspicuum sit. Hoc tamen Valuerdae dono, quia postea fuit valdè diligens in obseruando quarto pari communium, quoniam re vera in homine non adest, egoque tantùm in ruminantibus reperire potui.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
