Latin
128
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 128
Unproofread scanNot analysed yet
Sed adhuc ipsum fuisse diligentiorem vellem, in discutiendo sexto pari à Vesalio inter proprios laryngis descripto: an vnus scilicet sit musculus, an duo, quòd que munus habeat, an dilatandae constringendęue ligulae, Nam vnus mihi videtur, qui ligulae partem dilatet. Haec tantùm, habeo de musculis laryngis dicenda. in quibus ab alijs dissentiam. De scapularum musculis taceo, quia optimè omnia à diuino Vesalio sunt pro dita. Idem minimè obseruare possum in illis, qui humerum, vel brachium mouent. Quoniam reperio omnes recentiores anatomicos in hac esse sententia: quod secundus mouens humerum Δελτοειδὴς di ctus ab auctoribus grecis ἐπωμίς vocatus sit, quod falsum est, Hippocratis, Galeni, Ruffi Ephesij, atque tandem Oribasij auctoritate, vt superiùs probaui: cùm in acromio tibi sententiam meam aperirem. Quare admonendi erunt omnes, vt auctorum verba diligentiùs perpendant. Rursus Vesalius, ac Valuerda in describendo quarto musculo, qui humerum eundem deorsum trahit, prętermiserunt musculum hunc aliquando cùm ad angulum inferiorem scapularum peruenerit, indè plurimas carnosas fibras recipere, &quasi nouo alio, sed minimo principio donari, quod non in vno, vel altero tantùm cadauere, sed in quàmplurimis obseruaui. Quanquam minimè negârim, aliquando hoc non reperiri.