# Observationes anatomicae 13

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, ARTICVLI IN OMNES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/13

ARTICVLI IN OMNES suas species diuisio. ORes sunt, Manna, manifestiores differentis, quibus structurarum varietas in ossibus con tinetur. Medium, per quod ossa committuntur. Proportio eorum inter se. Et finis ad quem à natura sunt factae. Inter quas medium, quo iuna gutur, & ipsa ἀναλογία primum locum, mea sentens tia, obtinere, ac veluti commissuram totam formare videntur. Sine enim vtroque, aut horum alterutro nunquam ossa committi possunt. Nam quod ad medium attinet, nunquam costae ossibus pectoris optimè copulari poterunt, cum nulla adsit proa portio, nisi intercedat media cartilago vtrisque maximè respondens. In capite verò tanta est analogia tum ossium inter se, tum cauitatum, spicus lorumque, vt sine ligamento etiam simul iungantur. At coxae cum femore magna inest similitu do, ac proportio: cui tamen additur & medium, quo coniunguntur. Quare his exemplis actus, ad articulos componendos, medium & proportionem maioris monienti esse ex istimo (cu ipsa sint, quae ossa iungant) quam finem ipsum, ad quem fuerunt à natura destinati. Propterea stru cturae differentias, quae à medio sumuntur primo loco ponam, secundo, quae ab analogia, tertio, eas quae sumuntur à fine.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
