# Observationes anatomicae 130

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/130

Quando autem musculum hunc requires, videto quaeso, an pars tertij à nemine dici possit, meque admoneto. Iam ad capitis musculos venio, doleoque, quod in his minimè sim concors cum reliquis anatomicis. Quoniam nunquam ita rerum nouitatem affectaui, vt gratis ab aliorum sententia recedendum esse iudicarim. Neque illam laudem, quam ex alieno vituperio mihi acquisierim, veram aut solidam esse censeo. Cùm illud vnum semper mihi satis fuerit, in scholis posse fideli dissectione, aliorum ac praecipuè veterum anatomicorum placita ita explicare, vt ab omnibus meis auditoribus apertè intelligi, ac memoriae mandari potuerint. Quamobrem, nisi vrgeret veritas ea, quae mihi per plures annos perspecta videtur, certò scias, me nunquam à Vesalij dogmatibus esse recessurum, quod in musculis capitis facere cogor, cùm ea diuisio, quae ab hoc summo anatomico facta est subiectae rei minimè respondere videatur. Quare audi, quales à me reperiantur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
