# Observationes anatomicae 131

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/131

Primus musculus mouens caput, oritur neruoso principio à spinis primae, secundae, tertiae, quartae, quintae, & sextę vertebrę thoracis. Deinde ascendens oritur etiam carnoso exordio à ligamento illo medio, quod per spinas ceruicis vsque ad occipitium medium currit, ita, vt principium dicti musculi perduret à sexta thoracis, vsque ad tertiam ceruicis vertebram, qui musculus inde obliquè carnosus factus ad caput ascendit, atque ab illa parte, quae à thoracis spinis oritur duas membraneas chordas producens, easdem in processus tran suersos primae & tertiae vertebrae ceruicis, vel secundae & tertiae, & quartae aliquandò inserit. Altera verò parte carno siori, quae vt dictum est, à ceruicis ligamento oritur, ad occipitium usque ascendit, atque in ipsum implantatur, ea sanè ratione, quae à Diuino Vesalio prodita est, quadam neruosa particula excepta, quae in mammillarem processum inseritur. Vsus istius est, vt circunducat caput, atque eas ceruicis partes, quibus adnectitur. Quod si vnà cum coniuge suo aequè ad proprium principium vellatur, rectà dum abnuiabnuimus, retrorsùm caput ac ceruicem trahit.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
