Latin
133
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 133
Unproofread scanNot analysed yet
Tertius musculus non admodùm grandis, nec crassus oritur neruoso principio à tansuersis processibus sex priorum vertebrarum ceruicis (adde, quod etiam aliquando incipit à processibus transuersis primae, secundę, tertię, quartę, &quintae thoracis. sed hoc rarò admodùm) carnosusque leniter factus neruoso fine inseritur in radicem posteriorem mamillaris processus. Hunc pro quarta parte secundi musculi tradit Vesalius: cùm tamen exactè distinctus sit musculus. At fibrae aliquot cuiusdam dorsalis musculi, quae cùm principio huius commisceri videtur, erroris causa fuêre. Munus istius est, vt ipso agente retrorsùm trahat caput, &ad latus, adiuuante verò suo compari retrorsum tantùm leniter ducat. Quartus musculus is penitùs sit, qui tertio in loco à Vesalio censetur. Quintus sit Sexquartus ab ipso descriptus. tus sit quintus à Vesalio enumeratus, in cuius usu, ego valdè ab ipsius sententia dissentio. quoniam huic asscribit munmouendi caput in gyrum, vnà cum musculo sexti paris, quod mihi penitùs à ve ritate abhorrens in hoc quinto videtur.