# Observationes anatomicae 133

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 133. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/133

Tertius musculus non admodùm grandis, nec crassus oritur neruoso principio à tansuersis processibus sex priorum vertebrarum ceruicis (adde, quod etiam aliquando incipit à processibus transuersis primae, secundę, tertię, quartę, & quintae thoracis. sed hoc rarò admodùm) carnosusque leniter factus neruoso fine inseritur in radicem posteriorem mamillaris processus. Hunc pro quarta parte secundi musculi tradit Vesalius: cùm tamen exactè distinctus sit musculus. At fibrae aliquot cuiusdam dorsalis musculi, quae cùm principio huius commisceri videtur, erroris causa fuêre. Munus istius est, vt ipso agente retrorsùm trahat caput, & ad latus, adiuuante verò suo compari retrorsum tantùm leniter ducat. Quartus musculus is penitùs sit, qui tertio in loco à Vesalio censetur. Quintus sit Sexquartus ab ipso descriptus. tus sit quintus à Vesalio enumeratus, in cuius usu, ego valdè ab ipsius sententia dissentio. quoniam huic asscribit munmouendi caput in gyrum, vnà cum musculo sexti paris, quod mihi penitùs à ve ritate abhorrens in hoc quinto videtur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
