# Observationes anatomicae 134

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/134

Nam si non potest; moueri caput in gyrum, nisi ad motum primae vertebrae, quae circa dentem secundae obuoluatur, necessarium erit, ut ab hoc musculo prima moueatur, & ad motum ipsius caput pariter vertatur: hoc autem fieri non potest: ergo sequetur, non esse instrumentum motus capitis in gyrum. Videamus enim ortum, atque insertionem: si vertebra est circunducenda, ortus erit in occipitio, & insertio in processu transuerso dictae vertebrae. Iam agat hic musculus, si intereà caput moueatur, agere non poterit, quia opus est quiete ipsius partis vnde oritur, si trahere debet. Si igitur detur, quod caput quiescat. musculo agente circunducetur vertebra, at ad motum ipsius circunducitur etiam caput: ergo accidet, vt simul & semel moueatur caput, & quiescat. Sed demus caput moueri, dum agit hic musculus. Quaero iam, an motu contrario vel eodem moueri debeat? Si contrario moueatur, concursus procul dubiò fiet, atque ita ad motum vertebrae non mouebitur caput, quia vertebra dextrorsùm, caputverò sinistrorsùm motibus contrarijs agitantur, per quos concurrent.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
