Latin
138
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 138
Unproofread scanNot analysed yet
Sequuntur abdominis musculi, in quibus penitùs cum diuino Vesalio, ac reliquis anatomicis idem sentio, hoc vno excepto, quod rectis circa principium asscribunt quandam partem carnosam à pube ortam, quae nulla ratio illis adscribenda est, causas postea subiungam, cùm priùs partem hanc descripsero. In inferiori itaque abdomine inter lineam illam albam, in quam concurrunt chordae omnium ferè musculorum atque principium neruosum rectorum, oritur musculus quidam totus carnosus, principio non admodum lato ab osse pubis, quasi à parte ipsius exteriori, qui obliquè ascendens versus lineam dictam in acutum desinit, totusque obliquo fibrarum ductu in ipsam inseritur. Longitudo istius musculi non admodum magna est, cùm non pertingat ad vmbilicum vsque, nec spatium quatuor transuersorum digitorum excedat.