# Observationes anatomicae 140

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/140

Audio quosdam, qui se mihi amicos profitentur, publicè hanc opinionem aliquando irridere: atque rationes etiam aliquot adferre, quibus probent anditoribus suis hos non esse musculos distinctos, sed potiùs rectorum partes. Nam asserunt, Particulae istę musculorum definitionem minimè habent: ergò, musculi distincti non sunt. Secundò. Carnes istae aliquando non reperiuntur: ergò, quintum par musculorum à Natura institutum minimè faciunt. Quoniam si hoc esset, semper reperirentur. Tertio, Nullum habent vsum proprium: ergò, musculi non sunt. confirmatur au tem ab his nullum habere vsum carnes istas. Primò, quia non faciunt ad priapum ipsum erigendum: quoniam nullam cum ipso coniunctionem habent. Secundò, quia nec vesica, nec aliquod aliud viscus in inferiori abdomine contentum ab his comprimi potest, cùm satis validè ab omnibus octo reliquis musculis conprimantur. Tertiò, non credendum est, quod rectis opem ferant, cùm ita magni validique ij sint, vt nullo adiumento praecipuè istarum minimarum carnium egeant.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
