Latin
143
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 143
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si valeret istorum ratio, his quoque dici posset musculum non esse, quia aliquando desit: &ideò numerandum pro parte primi, aut secundi flectentis manum, quibus adnascitur. Hoc autem, si nunquam dicere audent, nec in his dicta ratione idem audeant, Ad tertiam verò rationem quod vsum non habeant, respondeas vsum potissimum habere, vt viscera in sumine contenta obliquè comprimant deorsum, atque confirmationem istius rationis primam ita confuto. Quod non ita facilè ego ad priapum recurro, neque vnquam dixi, quod ab his musculis pars ista moueretur. Neque vnquam anatomicus fuit ita stolidus, qui in homine recensuerit aliquem musculum, qui in abdomine collocatus, colli inseruiat. Concedo igitur, musculum hunc colli non inseruire, atque simul consequentiam nego, quod vsum non habeat. Secundam verò confirmationem tollas, negando vesicam &reliqua suminis viscera obliquè deorsum per se ab aliquo ex octo musculis abdominis trudi. Nam obliqui descendentes hoc non faciunt, cùm sursum obliquè trudant. Recti verò minimè aut transuersi, cùm ad latera &ad dorsum propellant.