# Observationes anatomicae 144

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/144

Obliqui quoque ascendentes cùm originem suam altiorem habeant, atque parùm infra vmbilicum in lineam mediam chordae ipsorum inserantur, non possunt esse opifices istius expressionis, nisi cùm trahunt deorsum viscera superiora, atque his medijs illa, quę infima sunt, trudant, quae expressio per accidens est, vnde postea sequetur, quòd vesica comprimi nulla ratione possit per se deorsum, nisi superiora viscera quoque illuc impellantur, quod minimè dicendum est: cùm in nobismetipsis quotidiè experiamur, vesicam ipsam compressam lo tium reddere absque vlla reliquorum viscerum compressione, dum mingimus leni ter. Atque apertè cognoscimus abdominis musculos ad hanc actionem, nisi violenta sit, nunquam concurrere. Nam cùm validè lotium eiaculare tentamus, totum tunc abdomen manifestè ad inferiora contrahimus. Si igitur verum hoc est, necessarium erit, aliud dari instrumentum praeter dictos maiores musculos, quo leniter vesicadeorsùm exprimatur. Galenus in lib. de dissectione muscuhoc munus parti inferiori rectorum adscripsit. Ego verò, cùm sciam musculos rectos non deorsùm, sed ad spinam propellere, asserui obliquos illos paruos isti us leuis motus esse opifices. Neque mihi visus sum absurdum protulisse, cùm à regione, vesicę minimè distent, sed potiùs immediatè illi haerentes tangant. Deinde etiam, cùm non ita parui sint, vt munus hoc explere minimè valeant. quoniam, primò cùm lotium aperto ceruicis vesicae musculo quasi per se effluere posit descendendo: Secundò, cùm substantia vesicae tota carneis fibris contexta se ipsam contrahat, hancque expressionem adiuuet, meritò requirebantur parua instrumenta exteriora, quae rem istam perficerent. Neque magnis egebat Natura, cum nihil frustrà agat.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
