Latin
146
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 146
Unproofread scanNot analysed yet
Hi itaque erunt, qui moderatas expressiones vesicae efficient, violentis verò inseruient vnà cum his maiores abdominis musculi, ipK sum sum totum &vnà uesicam exprimentes, Ad tertiam verò rationem, qua probant musculos hos nullum habere vsum, quoniam credendum minimè sit, ipsos rectis musculis magnis admodum, atque validis opem ferre Respondeo, mo nunquam hoc somniâsse, quod rectis opem ferant. Quoniam recti thoracem rectà deorsùm trahunt, atque in seipsos contracti, quae in abdomine continentur, per accidens ad dorsum propellunt. Isti verò parui obliquè deorsum partem illam tantùm, in qua sunt, deprimunt. Verùm quid deinde sequeretur incommodi, si opem afferrent mea sententia rectis, validissimisque musculis? hoc ne fortasse esset praeter consuetudinem Naturae humanae? Conspicias, mi Petre, tertium Vesalij &valuerdae musculum, qui pedem mouet, atque conferas quaeso cum primo, secundo, &quarto, quo niam videbis illum multò minorem tribus his posterioribus validissimis musculis, quàm sint hi parui in abdomine ad rectos relati, &tamen ad eundem vsum penitùs factus est ille paruus musculus, ad quem reliqui tres dicti, ad extensionem scilitized by C Dog scilicet ipsius pedis.