# Observationes anatomicae 147

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/147

Possem quoque aliquot alia istius rei proferre exempla, quae breuitatis causa nunc praetermitto, atque simul colligo, hos non ita facilè mirari debere, si quis aliquandò dixerit, Naturam iuuare maxima organa, illisque opem afferre minoribus aliquot, imò minimis organis adiunctis. In hac controuersia iudicem te, atque vnà tecum Capredonum nostrum constituo, quo sententiam feratis, vtri nostrûm veritatem protulerint. Sed priùs audi rationes, quibus ego actus, hoc dogma publicârim. Prima est, quoniam ego viderim musculos hos membranula quadam tenuissima à rectis esse distinctos. Secunda, quia istorum fibrae nunquam cum fibris rectorum commiscentur, neque in aliquam illarum transuersarum linearum, quae in rectis nerueae sunt, desinunt. Tertia, quia recti musculi rectas penitùs possident fibras, isti verò obliquas habent. Quarta, quoniam desinunt semper in illam mediam lineam neruosam, nunquam autem in rectos musculos. Quinta, quia video illos necessariò illic requiri, cùm obliquè ascendentes in Episio, vt plurimùm operam suam mi nime nauare possint, vt obliquè deorsùm partem illam exprimant.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
