Latin
148
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 148
Unproofread scanNot analysed yet
Dixi autem vt plurimùm, quoniam aliquando accidit (hocque à reliquis anatomicis minimè est animaduersum) vt dictorum musculorum principium non incipiat primùm à spina ilium, sed inferiùs à ligamento illo valido, quod ab eadem spina, vsque ad ossa pubis percurrit, atque tunc temporis secundum hoc musculorum par ea, quae sunt inferiora, in sumine etiam deorsùm trahit. Verùm hoc admodùm rarò accidit. Sexta &vltima ratio est, quòd horum actum manifestissimè non ego solus, sed plurimi alii apertè in se ipsis agnoscunt. His de causis ego commotus, geminos musculos &non partes rectorum esse dixi. Ad testium musculos descendo, in quibus aliam sanè originem reperio ab illa, quae ab anatomicis prodita est. Quoniam manifestissimè eos semper video ab osse ilium, vel ab illo ligamento, cuimentionem nuperrimè feci, initium ducere, sub chorda musculorum obliquè descendentium, atque vnà cum peritoneo &vasis per foramen chordae egredi.