# Observationes anatomicae 149

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/149

Aliquandò etiam obseruaui, à partibus anterioribus ossis pubis aliquot fibras carneas dictis musculis communicari, ita, vt geminus aliquando ipsorum obseruetur ortus, qui cùm in simijs fermè perpetuò geminus sit, & exquisitè distinctus, & manifestè carneus, fuit in causa, vt Galenus cap. 27. lib. de dissectione musc. asseruerit, geminos musculos habere vtrum que testem, qui postea coeuntes in vnum desinant. In mulieribus quoque semper musculos (simplices tamen) reperi ab eodem loco ortos, atque per foramen chordae obliqui descendentis vnà cum cremasteribus vteri egredientes, breues quidem atque decurtatos, neque vllam cum testibus foeminarum coniunctionem habentes. Haec de musculis testes attollentibus. Iam ad thoracis musculos venio, in quibus cùm ita vastus sit numerus, mirum fortassè tibi videri posset, si nihil à reliquis anatomicis dissentiam.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
