# Observationes anatomicae 15

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, ARTICVLI IN OMNES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/15

Huiusmodi commissura σύμφυσις, & ἔνωσιν ab antiquis Graecis, Galenio teste vecabatur, eo quod ossa simul coalescerent, quod triplici de causa fieri solet, vel Est autem obseruandum, Hippocratem variè vsurpare voces istas, σύμφυσιν, & συμφύεσθαι. Nam aliquando propriè vsurpat, vt cum tertio de fracturis, textu tertio vul nera, quae coalescunt συμφύεσθαι dixerit, pariter cùm & coniunctionem in maxilla σύμφυσιν vo carit, secundo de articulis textu 13. Vsurpat etiam minùs propriè vocabula ista, articulum explia cans, vt cum 3. de fract. 55. ossium brachij coniunctionem σύμφυ σιν vocat, & cum 4. de Artic. 29. commissuras manus digitorum, ac pedis συμφύσεις appellat. Sine coalitu. A natura ipsa generante, atque ossa simul, du ipsa perficit coniungente. Quod genus in ap pendicibus omnibus ossium apparet, pro exemplo etiam addi potest σύμφυσιs vna in osse fron tis, in maxilla vna, in occipitis osse quaternae, in osse, quod a cunei forma σφυνοα δὲς à Graecis vocatur binę, ternae in qualibet ver tebra, excepta secunda ceruicis, in qua quaternae insunt, in vtroque aurium foramine vna proponatur, in osse pectoris plures, ternae aut quaternae in Ilium osse.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
