# Observationes anatomicae 154

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/154

rectè dixisset, musculos hos in vnoquoque latere viginti & duos esse errorem geminum: statim subiunxit alterum quidem, dum asseruit omnium istorum musculorum fibras vniformes esse, vsque ad extremum inter costas nothas, at inter integras vniformes tantùm esse vsque ad cartilagines. Quoniam cùm illuc peruenerint vniformes, tunc mutant ordinem, atque ductu priori contrario feruntur, quae sententia fuit in causa, vt Auicenna prima primi cap. de Anat. musculorum thoracis deceptus hac fibrarum mutatione dixerit, in vnoquoque spatio inter costas integras quatuor musculos contineri, quod ita veritati alienum est, quàm quod alienissimum. Alter verò Galeni error est, cùm intercostalium musculorum exteriores thoracem dilatare, intimos autem contrahere asserit: quod falsum esse patet, si quis voluerit animum ad rem ipsam reuocare. Nam quamuis aliquot nostrorum temporum anatomici sibi ipsis atque alijs imponentes: in dissectionibus viuorum hoc opus ostendere tentent: illis tamen non succedit, tuncque fide maxima, qua omnia illis credantur, magis quam oculis opus est.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
