# Observationes anatomicae 155

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/155

Nullus enim musculus intercostalis vti instrumentum voluntarium potest constarum spatium, in quo con tinetur, dilatare, vel costam, à costa serungere. Ea autem ratione, qua ligamenti munere fungitur, quo costae inter se iun guntur, ac ligantur, per accidens facit ad dilationem. Nam exempli causa, dilatatis costis inferioribus deorsum à musculis extrinsecis, aut eleuatis superioribus à musculis extrinsecis: reliquae mediae sequuntur costae, atque spatia media dilatantur, quod opus musculorum intercostalium ratione sit, quoniam ipsi costas trahunt: & hac ratione per accidens dilatant. Quod nisi adessent instrumenta exteriora, ab ipsis minimè fieret.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
