# Observationes anatomicae 156

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/156

Doleo praetereà Vesalium in hanc deuolutum esse opinionem, quod in singulis spatijs constarum integrarum contineantur quatuor intercostales musculi, cùm duo re vera tantùm sint, vnus exterior, qui incipit in parte posteriori vsque, à, qui deficit, processu transuerso vertebrae, cui adnectitur costa, atque obliquè antrorsum declinantibus fibris pertingit fermè vsque ad cartilaginis initium, qua costa ossi pectoris iungitur, ibique finit: alter verò huic subiectus, non à processu incipit, sed à parte illa, in qua flectitur, curuaturune costa, & fibris antrorsum ob liquè ascendentibus vsque ad os pectoris peruenit, spatiumque inter cartilagines ipsas contentum replet. Hoc autem notatu dignum est, quod quantò exterior vlteriùs oritur in posterioribus partibus à processu scilicet vsque, tantò etiam citiùs finit in anterioribus: & vice versa, quantò interior tardiùs à flexura costae incipit, tantò etiam tardiùs finiendo ad os vsque pectoris pertingit.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
