# Observationes anatomicae 157

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/157

Possunt etiam alio modo intercostales musculi spatia media dilatare, si illi, qui collocati sunt, inter primam & secundam, attrahant vnam ad alteram. exempli gratia: secundam ad primam, quoniam hoc pacto dilatabitur spatium, quod inter secundam & tertiam cadit, cùm illa versus primam feratur. Haec tamen dilatatio non fiet per se, nec à musculo in spacio dilatato existente, sed ab illo, qui spatium superius contrahit, & idcirco per accidens. Sed de hoc lis minimè instituta est. Quoniam quaerimus, an musculus collocatus inter primam & secun dam, & exterior has contrahat costas, huic verò subiectus & magis intimus an easdem dilatet. Hoc Galeni, atque omnium anatomicorum pace dicam, mihi non probatur, neque etiam Diuino Vesalio, aut vlli docto viro, qui ab omni passionum genere sit immunis.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
