# Observationes anatomicae 160

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/160

Quorum quidem parium primum illud sit, quod primo etiam in loco a Vesalio est connumeratum. Nam nihil, mea sententia, huic addi debet. Cui addatur secundum par triplici ortum principio, priore quidem à processibus transuersis primae, secundae, & tertiae vertebrae thoracis, vel à processibus tertiae, & quartae: & quintae, nam aliquando ab his, & ab inferioribus vsque ad octauam deriuatur principium hoc. Secundum verò principium subministratur veluti pars quinti musculi, dor sum mouentis. Nam ab extrema illius parte portio quaedam huic musculo admiscetur, quae aliquando non indè, sed à costa septima, sexta, quinta, & quarta orta apparet, hocque secundum à me dictum principium transuersis processibus primae mę, secundę, & tertię vertebrę attensum, ac ascendens vnitur cum priori, & tertio, vltimoue exortu, qui est veluti portiuncula extrema musculi illius, qui inter mouentes thoracem quarto in loco ab anatomicis enumeratus est.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
