# Observationes anatomicae 161

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/161

Hac ratione coniunctum vnum in vtroque latere format musculum, qui in processus transuersos septimae, sextae, quintae, quartae & tertiae vertebrae ceruicis, & aliquando in omnes penitùs inseritur. Hoc par musculorum ita uidetur misceri cum tertio capitis pari, vt imponens Vesalio pro vno eodemque tertio dicto ab ipso lineatum sit. Tertium par illud sit, quod totam cer uicem occupat, insertum non solùm in spinas ipsius: sed etiam in processus transuersos, & illorum radices varijs varijsque modis. Oritur hoc par à processibus transuersis vertebrarum thoracis, incipiens à nona, vel ab octaua vsque ad primam. Oritur quoque ab omnibus processibus transuersis vertebrarum ceruicis vsque ad secundam, atque inseritur, vti dictum est. Vsus ipsius, vti reliquorum, satis patet. Quartum addatur par, quod sub quinto nuper dicendo occulitur, & admodùm carnosum exterior ab ea cauitate, quae inter os ilium & spinam sacri iacet, atque ascendens varijs principijs augetur ab omnibus transuersis processibus vertebrarum lumborum, cumque ad thoracem peruenerit, ab illius pariter vertebris augetur varijs principijs, quae tria videntur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
