# Observationes anatomicae 164

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/164

Ab hoc extremo pari principium quoddam oritur, cuius in secundo pari facta est mentio. Sextum atque vltimum musculorum par illorum sit, qui à diuino Vesalio quinto in loco sunt enumerati, quosque inter Alac à Graecis vocatos musculos contineri asserit, non sine aliqua nota. Quoniam re vera musculi ψόαι ab Hippocrate, Galeno, & ceteris dicti, & à quibusdam alijs νεορομάτορες & ἄλώπικες appellati, duo illi sunt, qui à Vesalio numerantur sexto in loco, inter femorum motores. Et quamnis Clearchus auctore Polluce, vel Clitarchus, auctore Ephesio, dorsales musculos exteriores his nominibus vocari dixerit, in errore tamen, teste eodem Ephesio, fuit. Legas Galenum in libro de dissection. muscu. cap. 25. & quinto de Anat. Admin. ca. nono, vbi ψίας istos explicat. Quibus dimissis ad ψόας Vesalij redeo, qui sextum par dorsalium explent: itaque ab ipso rectè explicantur, vt nihil à me desiderent. Haec est ratio musculorum dorsalium, qua nisi ipsis talis ordo impa natur, re ve ra vti sint disponendi, me ignorare ingenuè fateor. In musculorum numero, qui cubitum, atque manum mouent, quiue in brachio & vlna continentur, penitùs Vesalio assentior.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
